Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Crinitas durare moras,: ubi subter adesam
  2. Perdit humum circumfosso iam caudice pendens,
  3. Huc illuc certam differt incerta ruinam.
  4. Haud aliter Loth in media uertigine uulgi
  5. Nutabat uinci prope iam: sed diua potestas
  6. Subuenit, angelici iuuenes de limine raptum
  7. Restituunt tectis: demens sed uulgus ibidem
  8. Poenarum auspiciis interdum lumine multant.
  9. Tum decreta Dei reserant, dignam affore poenam
  10. De caelo Sodomis, ipsum meruisse salutem
  11. Iustitiae titulo: quin ergo accingeris istinc
  12. Festinare fugam pariterque educere si quem
  13. Gentis habes: nos exitium iam inducimus urbi.
  14. Loth generos citus alloquitur, sed dura hominum mens
  15. Credere despexit monitum risitque timorem.
  16. [*]( 58 non rector AH, conrector Bv, num rector v, nunc rector Oxon. iugera libras A, iugera iras H, ut ingerat iras R, ut ingerat iras Moreliw, atque ingerit iras Oxon., duplicat iras Fabricius, ingera libus eoni. Miiller, iugera adibus fort. 59 lues] lenes H 62 ceu A, dum HB, ut dum v 63 in nnmeros H, numeros B, • c numero A. (a eras.) unum A subuehit A, uehitur HB, fertur Fabricius et v amnem A, amne H, in amues R, in omnes v innumerum prono (uel innumerumque uno) pede subuehit agmen coni. Mtiller 64 si quaa B\' rabidis coni. Mviler 65 mensura H 67 cirn cum foBO A 69 medio B uulgo H1 70 notabat Ax 71 angeli B 72 sed] et A 73 hospiciis Al interdiu coni. Riuinus lumina B p. a. multatur lumine diro Fabricius 74 tunc HBv secreta H affore H, fore B, fora A 77 quem HA3, queant A1, quid Rx 80 dispexit A resitque H )
    293
  17. Tempore mox quo lux tenebras iam scindere temptat
  18. Et bicolor caeli facies de nocte dieque est
  19. Instabant iuuenes Chaldaeam educere gentem
  20. Ex Sodomis iustamque domum donare saluti:
  21. Eia age Loth exsurge tuamque adsume iugalem