Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Frenandis uarium pluuiis mandauerat arcum
  2. Purpureo et uiridi signantem nubila limbo.
  3. Iridis in nomen, propria est quae fibula nimbis.
  4. Sed recidiua hominum pariter cum gente secunda
  5. Impietas iterumque mali noua pullulat aetas,
  6. Supplicio iam non imbres sortita, sed ignes :
  7. Sic Sodomum meruit tellus ardentibus uri
  8. Roribus et finis portendere signa futuri.
  9. Effera luxuries illic inimica pudori
  10. Instar legis erat, fugeret quam praescius hospes,
  11. Ante penes Scythicas uel apud Busiridis aras
  12. [*]( Incipiunt uersus Cipriani de Sodoma B, Opuscnlum Tertnlliani de excidio Sodomae et Niniue H, In christi nomine incipit dictatns Tertuli«ani metrica arte constricius inprimis de incendio Sodomorum A (= cod. I. Vossianus Q. 86 fol. 81 sq. cuius scripturas publicauit L. MVller Mus. Ehen. 1867 pag. 329 sq.). — 1 primeui 22, primiqui H crimina A, tempora HEv 3 quod A, quas HRv spargit A, sparsit Rv, par sit H terrae uoupt A, terrae maria HRv, em. Miiller 4 actenns A et] haud Morelius et v 5 hiemes v conduceret A, com introduceret H (tro s. 1. m. 2), cum inducere R, induceret v aer R sed a m ras. 7 purporeo A 8 yridis A in] huic v; en nnmen coni. Miiller, hinc nomen fort. fimbnla R1, fabula A 11 snpplicio A, excidio HRv imbrem B ignes] imbres R 13 roribus AH, foribus R, facibus Morelius, flammis Fobricius, fascibus Cauchius, iactibus Gronouius Obseru. p. 672 (ed. Frotscher) pontendere H1 futura A 14 pndori A, pndoris H2Rν, podoris Hl 16 penes A, uel ad HRv sciticas R, scyticas H cy in ras., cythicas A bufiridis H )[*]( mA )[*]( 19 )
    290
  13. Exoptans per sacra necem caestuque cruorem
  14. Subdere Bebrycio, Libycas satiare palaestras,
  15. Ante etiam Circaea nonas per pocula formas
  16. Sumere, quam laesum Sodomis amittere sexum.
  17. Pulsabant caelum inuidia conubia (monstra),
  18. Incestu parili generis natura rebellis
  19. In sese, laesumque uiri cum corpore nomen.
  20. Tempore sed certo Deus omnia prospeculatus,
  21. Iudicat iniustos patiens, ubi criminis aetas