Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Hospitioque uocat, longe stabulare parantes:
- Enisus longis precibus, pia pignera mensae
- Officiumque probum studio dispungit amico.
- Nox requiem dederat, lux soluerat altera noctem,
- Et Sodoma in foribus strepitat cum lege pudenda.
- Loth contra supplex: ne uos male pasta libido
- Incendat iuuenes istam foedare iuuentam:
- Luxu quo genitura uacat ? quo semina frustra?
- Quo nullae nuptant animae, non lustra colentes,
- Non stabulis reduces, non undis subter hiantes,
- Nec quae pennarum modulis prope nubila pendent,
- Nec quae per terras protracto corpore manant.
- Omne genus nixu genuit, est femina coniunx
- Omnibus, et numquam cuiquam nisi femina mater.
- Nunc si fax iuuenalis auet uastare pudorem,
- Sunt intus natae biiuges mihi, nubilis aetas,
- Virginitas in fiore tumens, iam debita messi,
- Digna cupido uiris, tulerit qua uestra uoluntas:
- Dedo pater proque hospitibus pensabo dolorem.
- Vulgus ad haec demens: quisnam tu, quantus, et unde