Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Hinc habet in falsum de uero fabula famam,
- Solis progeniem currus optasse paternos
- Nec ualuisse lenem puerum frenare superbos
- Solis equos, arsisse orbem: tunc fulmine raptum
- Aurigam, inlicitum planctum mutasse sorores.
- Viderit Eridanus, si qua illic populus albet,
- Si quis ibi senio plumat modulatior ales.
- Hic aliter uersae maerent miracula formae.
- Namque comes coniuncx eheu male tunc quoque legis
- Femina diuinae patiens ad murmura caeli
- Audaces oculos nequiquam pone retorsit,
- Non habitura loqui quod uiderat: et simul illic
- In fragilem mutata salem stetit ipsa sepulcrum
- Ipsa et imago, sibi formam sine corpore seruans:
- Durat adhuc etenim nuda statione sub aethra,
- Nec pluuiis dilapsa situ nec diruta uentis:
- Quin etiam si quis mutilauerit aduena formam, [*]( « 0 102 inludere coni. Miiller 103 libentesque globos cinfuso A 101 famantis A 105 Bulpura A flagrat cahos A, flagrat chaus H, flagrat B, fiagrantibus v aestant aethor A 106 erusustus H aer] aether B 107 falsum A, falso HRν, *abit in falsam coni. M&Uer 110 solis A, ignis HBv flumine A 112 heridanus HR 113 si quia ibi A, aut si quis HBv senium plnmat A, plumat scnio HBv nisi quod H pluma, s. plorat uel plangit Miiller 114 aliter ex aliae A; alia euersae coni. Muller 115 eheu male tunc A, hen met male tum H, heu letum R. eheu me male tum c quόque] metaque R legis] logos A 116 diuinae ad patiens A, non patiens diuinae Hv, non p. diuina R \' 117 nequicquam Rx posse A, sola HBv 118 uiderit HBv 119 sepulchrum a 120 ipsa et] ipsaque Rv corpore seruans AB, carne reseruans H 121 etenim adhuc 12, etenim adhoc H aethro A, aethram v 122 dclapsa HR dituruta A 123 qui nec iam R mntilanerat R, muta lauerit A )
- Protinus ex sese suggestu uulnera complet.
- Dicitur et uiuens alio iam in corpore sexus
- Munifico solitos dispungere sanguine menses.
295