Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Sed tamen infirmo uincuntur pectora sensu.
  2. Ilicet ut niueo iam mitia dente momordit,
  3. Adfulsit nulla maculatum nube serenum.
  4. Tum sapor illecebram mellitis faucibus indens,
  5. Compulit insueto munus deferre marito.
  6. Quod simul ac sumpsit, detersa nocte nitentes
  7. Emicuere oculi mundo splendente sereni.
  8. Ergo ubi nudatum prospexit corpus uterque
  9. Cumque pudenda uident, ficulnis frondibus umbrant.
  10. Forte sub occiduo Domini iam lumine solis
  11. Agnoscunt sonitum trepidique ad deuia tendunt.
  12. Tum Dominus caeli maestum compellat Adamum:
  13. Dic ubi nunc degas? respondit talia supplex :
  14. O Domine, adfatus pauido sub corde tremisco,
  15. Magne, tuos nudusque metu frigente fatigor.
  16. Tum Dominus: quis poma dedit noxalia uobis?
  17. Tradidit haec mulier, dum dicit lumina promptim
  18. Candenti perfusa die liquidumque serenum
  19. Adfulsisse sibi solemque et sidera caeli.
  20. Protinus ira Dei turbatam territat Euam,