Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Illa negat uetitosque timet contingere ramos:
  2. Sed tamen infirmo uincuntur pectora sensu.
  3. Ilicet ut niueo iam mitia dente momordit,
  4. Adfulsit nulla maculatum nube serenum.
  5. Tum sapor illecebram mellitis faucibus indens,
  6. Compulit insueto munus deferre marito.
  7. Quod simul ac sumpsit, detersa nocte nitentes
  8. Emicuere oculi mundo splendente sereni.
  9. Ergo ubi nudatum prospexit corpus uterque
  10. Cumque pudenda uident, ficulnis frondibus umbrant.