Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Post hunc Aethiopas Gaeon adlapsus opimat.
  2. Tertius est Tigris, Eufrati adiunctus amoeno,
  3. Assyriam celeri discretim flumine sulcans.
  4. Hic positus custos Adamus cum coniuge fida
  5. Atque opifex tali formatur uoce tonantis:
  6. Ne trepidate simul licitos praecerpere fructus,
  7. Quos nemus intonsum ramo frondente creauit,
  8. Solliciti ne forte malum noxale legatis,
  9. Quod uiret ex gemino discreta ad munia suco.
  10. Nec minus interea caecos nox alta tenebat