Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Ilicet irriguo perfundit lumina somno, .
  2. Mollius ut uulsa formetur femina costa
  3. Atque artus mixtu gemino substantia firmet.
  4. Inditur et nomen uitae quod dicitur Eua.
  5. Quapropter nati linquunt de more parentes
  6. Coniugibusque suis positis cum sedibus haerent.
  7. Septima luce Deus factorum fine quieuit,
  8. Sacratam statuens uenturi ad gaudia saecli:
  9. Ilicet exhibitis animantum ex ordine turbis
  10. Viritim cunctis nomen quod permanet indit
  11. Adamus donata sibi prudentia sollers.