Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Rectorem inspiciens mundanis defore rebus
  2. Haec memorat: hominem nostris faciamus in ungue.
  3. Vultibus adsimilem, toto qui regnet in orbe.
  4. Et licet hunc uno posset conponere uerbo,
  5. Ipse tamen sancta dignatus ducere dextra,
  6. Inspirat brutum diuino a pectore pectus.
  7. Quem postquam effigie formatum ceu sua uidit,
  8. Metitur solum mordaces uoluere curas.
  9. Ilicet irriguo perfundit lumina somno, .
  10. Mollius ut uulsa formetur femina costa
  11. Atque artus mixtu gemino substantia firmet.
  12. Inditur et nomen uitae quod dicitur Eua.
  13. Quapropter nati linquunt de more parentes
  14. Coniugibusque suis positis cum sedibus haerent.
  15. Septima luce Deus factorum fine quieuit,
  16. Sacratam statuens uenturi ad gaudia saecli:
  17. Ilicet exhibitis animantum ex ordine turbis
  18. Viritim cunctis nomen quod permanet indit
  19. Adamus donata sibi prudentia sollers.
  20. Quem Deus alloquio iunctam dignatur et Euam: