Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Vt cum uisceribus lassis et pectore maesto
  2. Plurima sollicitos praestent suspiria uictus,
  3. Donec in occiduo uenientia tempore mortis,
  4. Vnde geris corpus, terrae reddare iacenti.
  5. His actis Dominus trepidis dat taedia uitae,
  6. Deiectosque procul sacratis dimouet hortis
  7. Obuersosque locat medioque eliminat igni,
  8. In quo perceleri Cherubim euoluitur aestu,
  9. Dum calidus deferuet apex flammasque uolutat.
  10. Quis Dominus, pigro ne frigore membra rigerent,
  11. Consuit euulsas pecudum de Discere pelles
  12. Operiens nudos calidis de uestibus artus.
  13. Ergo ubi coniugio sese iam fidus Adamus
  14. Esse uirum sensit, nomen genitricis amatae
  15. Exhibet uxori. binos qui germine factus
  16. Continuo genitor diuersis nuncupat orsis.
  17. Atque Cain hic nomen habet, cui iunctus Abelus:
  18. Innocuas multa seruabat cura bidentes,
  19. At alius curuo terram uertebat aratro.
  20. Hi cum perpetuo ferrent sua dona tonanti,