Carmina
Pseudo-Cyprian
Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
- Humanos inter sensus ipsumque labantem,
- Vertice ut abiecto pronus post crura uirorum
- Serperet, ut calcet dum labens comminus instat.
- Femina fraudigeris misere decepta suadelis,
- Praecipitur duro discrimine ponere partum
- Seruitiumque sui studio perferre mariti.
- Tu uero cui uisa fuit sententia uerax
- Coniugis, immiti cessit quae uicta draconi,
- Deflebis miserum per tempora longa laborem:
- Nam tibi triticeae surget pro germine messis
- Carduus et spinis multum paliurus acutis,