Carmina

Pseudo-Cyprian

Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

  1. Haec mihi prae cunctis narrauit dulcia\'pomis.
  2. , Ilicet omnipotens condemnat gesta draconis,
  3. Praecipiens cunctis inuisum uisere monstrum:
  4. Pectore mox fuso prorepere, tum sola morsu
  5. Mandere, mansuro quaecumque in tempora bello
  6. [*]( 80 redibit R, remeabit Morelius et v carmine R 86 copulit B insuetum coni. Cauchius 90 cumque] que B 96 tuus B 97 tunc v 98 promptim] promptum est B . 99 cadenti B 109 proreppere B 110 mandere Cauchius, pandere B )
    287
  7. Humanos inter sensus ipsumque labantem,
  8. Vertice ut abiecto pronus post crura uirorum
  9. Serperet, ut calcet dum labens comminus instat.
  10. Femina fraudigeris misere decepta suadelis,
  11. Praecipitur duro discrimine ponere partum
  12. Seruitiumque sui studio perferre mariti.
  13. Tu uero cui uisa fuit sententia uerax
  14. Coniugis, immiti cessit quae uicta draconi,
  15. Deflebis miserum per tempora longa laborem:
  16. Nam tibi triticeae surget pro germine messis
  17. Carduus et spinis multum paliurus acutis,
  18. Vt cum uisceribus lassis et pectore maesto
  19. Plurima sollicitos praestent suspiria uictus,
  20. Donec in occiduo uenientia tempore mortis,
  21. Vnde geris corpus, terrae reddare iacenti.