Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. offerat, ut uitium uatis per uerba leuetur [*](12)
  2. atque precem; iactura tamen sit temporis eius, [*](275 )
  3. quo prius abstemius fuerat, rursusque capessat
  4. principia optatis iterum currentia uotis,
  5. quaesitam ut meritis ualeat contingere metam. [*]( 14 )
  6. omnibus his gestis, postquam sua praemia conpos
  7. certa tenet, similes albentis uelleris agnos [*](280 )
  8. offerat, expliciti bidentes cursibus anni; [*]( 16 )
  9. unus ut occumbat quaesitae ad praemia mercis