Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. ut sanctus persistat honor. si forte sub isdem
  2. [*]( 9 )
  3. conpositus tectis aliquis laxauerit artus,
  4. morte obita, infectum ueluti sordescere coget.
  5. is igitur ueniam curis mordacibus oret, [*](270)
  6. tondeat et crinem squalenti in uertice pastum; [*](10)
  7. et cum clara dies septeno eluxerit ortu,
  8. turtures aut simili candentes pluma columbas [*](11)
  9. offerat, ut uitium uatis per uerba leuetur [*](12)
  10. atque precem; iactura tamen sit temporis eius, [*](275 )
  11. quo prius abstemius fuerat, rursusque capessat
  12. principia optatis iterum currentia uotis,
  13. quaesitam ut meritis ualeat contingere metam. [*]( 14 )
  14. omnibus his gestis, postquam sua praemia conpos
  15. certa tenet, similes albentis uelleris agnos [*](280 )