Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- ue stolida incassum mittentes uerba Chananni
- perstreperent nulla populum uirtute iuuari.
- qui foret optatus dominique ad praemia lectus: [*]( 29sqq. )
- nec tamen eualuit metuenda inflectere dicta,
- quae firma sub lege uolant; nam uisere nulli [*](550 )
- arua fuit licitum soli concessa fidei;
- namque quaterdenis populus bellator in annis
- occidit et natis sublimia regna reliquit. [*]( 40 )
- Haec inter stolidis armata et incita curis,
- consurgit legio summoque in uertice collis . [*](555 )
- signa locat praecepsque obliquum fertur in hostem.
- et quia pugnaces dominus non terruit alas,
- uincitur et fuso conuertit milite terga. [*]( 44 )
- praescius id uates castrorum in sede remansit,
- sacratam cohibens uallis tutantibus arcam. [*](560 )
- [*]( 32 ) Interea ei populo quidam sub lumine festo
- dum sarmenta legit, legis contemptor aeternae,
- corripitur sanctaque dei per iussa necatur [*]( 35 )
- missilibus saxis, uetitum ne serperet ausum. [*]( 38 )
- quin etiam quo saepe uiros mens cauta moneret [*](565 )