Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. atque prophetali pariter sermone praesagant
  2. Modus et Eldadus; quod postquam nuntius aures [*]( 28 )
  3. detulit ad proceres, Iesus instantius urget,
  4. ut uelut inlicito narrantes uera relatu [*]( 29 )
  5. frenet et obiurget; sed uates protinus almo [*](400 )
  6. arguit adfatu mentemque ex aethere missam
  7. inuidia cohibere docet non esse fidei. [*]( 34 )
  8. ilicet Aserotum ueniunt atque aggere uasto
  9. castra locant, ceu bella forent nocturna timori. [*]( 1 )