Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. sed dominus consueta deus solacia uati [*]( 16 )
  2. exhibet atque senes fraterno ex agmine poscit
  3. septuaginta simul, quorum sententia iuncta
  4. [*]( 25 )
  5. et numero facile iurgantum frangeret iras,
  6. cum prophetarum pariter tot consona corda [*](390 )
  7. uno uelut sensu diuina oracula ferrent:
  8. hi tamen ut pariles cunctis dixere loquellas,
  9. se remouent suetoque prius sermone loquuntur.
  10. [*]( 26 )
  11. nec minus et iuuenes, castrorum in parte manentes,
  12. diuina cum mente duo certissima fantur [*](395 )
  13. atque prophetali pariter sermone praesagant
  14. Modus et Eldadus; quod postquam nuntius aures [*]( 28 )
  15. detulit ad proceres, Iesus instantius urget,
  16. ut uelut inlicito narrantes uera relatu [*]( 29 )
  17. frenet et obiurget; sed uates protinus almo [*](400 )
  18. arguit adfatu mentemque ex aethere missam
  19. inuidia cohibere docet non esse fidei. [*]( 34 )
  20. ilicet Aserotum ueniunt atque aggere uasto
  21. castra locant, ceu bella forent nocturna timori. [*]( 1 )
  22. hic germana pii uatis fraterque tumescunt [*](405 )