Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- sed dominus consueta deus solacia uati [*]( 16 )
- exhibet atque senes fraterno ex agmine poscit
- septuaginta simul, quorum sententia iuncta [*]( 25 )
- et numero facile iurgantum frangeret iras,
- cum prophetarum pariter tot consona corda [*](390 )
- uno uelut sensu diuina oracula ferrent:
- hi tamen ut pariles cunctis dixere loquellas,
- se remouent suetoque prius sermone loquuntur. [*]( 26 )
- nec minus et iuuenes, castrorum in parte manentes,
- diuina cum mente duo certissima fantur [*](395 )
- atque prophetali pariter sermone praesagant
- Modus et Eldadus; quod postquam nuntius aures [*]( 28 )
- detulit ad proceres, Iesus instantius urget,
- ut uelut inlicito narrantes uera relatu [*]( 29 )