Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. condiderit dominus, quae sunt meliora capessas,
  2. et proceres inter positus sis grandior actu. \'
  3. [*]( 33 ) Inde abeunt montemque dei posterga relinquunt: [*](360 )
  4. nec minus aetherii custodem dogmatis arcam
  5. castra sequebantur, postquam se tertius alto
  6. lucifer extulerat caelo, iam nocte relicta,
  7. ut sanctis domini semper praeeuntibus esset
  8. iusta quies populo, multo sub fasce uianti[*](. 365 )
  9. inde prius uates, dum signum sedulus offert
  10. agminibus primis, haec supplex uerba profatur [*]( 35 )
  11. "Sublimis consurge, deus, atque hostica promptim
  12. milia disperge; fugiant bellare parantes
  13. aduersum tua castra, deus, quique inpete sensu [*](370 )
  14. oderunt te, summe sator; tu robora contra