Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- et quae causa tamen tam dura et nescia nobis
- te mouet, ut fines repetas gentemque paternam ?
- quam procul et dudum, sensu meliora petente,
- dimissam mediis heremus disiungit harenis: [*](345 )
- in quo nulla tuos mouit sententia sensus.
- et potuit tum causa fore, quia iustius ista
- . percuperes, cum nulla uagis currentia riuis
- pocla forent calidoque arderent sidere solis,
- cumque iter ambiguum et spes incerta futuri [*](350 )