Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. agmina. conmorant, Aronis pignora uatis,
  2. iam tum pontifices, lituos inflare manebat
  3. cura decens cunctaque deo transcripta ciere.
  4. [*]( 12 )
  5. deueniunt primis longa in deserta uadentes [*]( 29 )
  6. ad Pharana locum castris; hic uates amico [*](330 )
  7. exorat generum fatu Raguele creatum
  8. Obabum iuuenem, terrae Madanitis alumnum.
  9. ut pariter gradiens promissa ad regna ueniret,
  10. in quibus ubertim manarent dulcia plenis
  11. mella fauis niuei multo cum flumine lactis. [*](335 )[*]( 30 )
  12. sed piger et dubia paulisper mente moratus
  13. ad patrias mauult cursum conuertere sedes, [*]( 31 )
  14. nequaquam edomitus soceri sermone rogantis:
  15. [*]( 32 )
  16. ,, Cur, inquit, diuersus abis? huc dirige mentem:
  17. quo domini nos regna uocant, quae ditia semper. [*](340 )
  18. semper honorata nulla sub labe uacillant.
  19. et quae causa tamen tam dura et nescia nobis
  20. te mouet, ut fines repetas gentemque paternam ?
  21. quam procul et dudum, sensu meliora petente,
  22. dimissam mediis heremus disiungit harenis: [*](345 )