Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. eleuet et uultus, ut uos de sede reuisat [*](295)
  2. inclita et ingenti dominus det munere pacem." [*]( 1 )
  3. nec minus interea uates circum omnia promptus
  4. iussa dei primam castris socialibus aedem
  5. exornat domini pinguique inrorat oliuo.
  6. et quaecumque nitent argento effecta uel auro [*](300 )
  7. uasa domus sanctae, simili de flumine lauit. [*]( 2 )[*](3 )
  8. plaustra dehinc, tribuum dederant quae iuncta tribuni,
  9. cornigeris bobus parilem diuisit ad usum [*]( 6 )
  10. Leuitisque dedit; geminis bis ducta iuuencis [*]( 7 )
  11. carra duo primae Getsonum tradita turmae; [*](305 )[*]( 8 )
  12. at Merara cohors quaterno bis boue iuncta
  13. quattuor accepit rebus carpenta ferendis,
  14. quae sacris sunt facta dei; nam sola Gaada [*]( 9 )