Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. [*]( 19 ) Femina, decurso quae fit iam menstrua mense.
  2. foedatur sanie madida, quae promitur aluo.
  3. et quidquid tangit, maculat, dum septimus exit
  4. [*]( 25 )
  5. lucifero redeunte dies; sin auctius urget
  6. unda nocens certique abscedit temporis ordo. [*](55)
  7. indiscreta mali facies idemque reati [*]( 29 )
  8. finis erit, sanctam si promat munus ad aram
  9. ex his, quas domino constat placuisse uolucres.
  10. [*]( 1 )
  11. Interea extinctis mento sub crimine natis [*]( 37)
  12. Aaronis proceris dominus haec intimat ingens. [*]( 2 )
  13. ut, quia praetentis dimissa umbracula uelis
  14. altar habet sacraque simul praenubitur arca, [*]( 40)
  15. temporibus certis sese referatque locetque
  16. sacerdos pia uota ferens, quia sanctus ibidem
  17. consistat dominus albenti in nube uiden\'lus. [*]( 3 )
  18. sic tamen ut uitulum proprio pro crimine mactet. [*]( 6) [*]( 7 )
  19. proque synagoga similes mox immolet hircos. [*]( 45) [*]( 8 ) [*]( 10 )
  20. sorte sub oblata, unus qua deuius erret.
  21. peccantum delicta ferens secumque recondens. [*]( 9 )
  22. ast alius placidam ut domino mactetur ad aram.