Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- orantis pro noxa uiri munusque ferentis,
- -paupertas quod paupertas, ouans quae uincere dites
- saepe solet; dominus uotum quia simplicis haurit.
- nec grandis inpensa tamen praestanda medendi: [*]( 10 )
- nam pullos offerre duos agnosque gemellos, [*](25)
- ut uitulo coniungat ouem, ius praecipit omne,
- polline cum tenui, quam sparsit riuus oliui. [*]( 21 )
- haec diues offerre potest: sed munera paruum
- parua manent; namque aut uitulum mactabit ad aram,
- qui uiget explicito bis senis mensibus anno, [*](30)
- et quiddam de farre pio, quod miscit oliuo, [*]( 22 )
- turtures aut geminos, similes aut forte columbas.
- [*](2 ) Quin etiam somnos hominum quia saepe uoluptas
- per noctem deludit iners, si forte ueretro