Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. ne decursa dies pallentes misceat umbras
  2. aedibus in domini sanctaque altaria condat. [*](85)
  3. [*]( 10 ) Haec inter calido iuuenes duo felle mouentur: [*](144 )
  4. hic Hebraeus erat. alius generatus Aegypto. [*](145 )
  5. dumque alterna sibi dicunt maledicta frementes.
  6. [*]( 11 )
  7. inmensum domini nomen fuscare querella
  8. non timuit Iudaeus iners. dum ducitur ira. [*]( 14 )
  9. quod facinus propter castrorum ex aggere tractus
  10. et positus campi medio. mandante loquella [*](150 )
  11. sublimis domini. saxorum concidit ictu.
  12. percurrit pia iura deus atque omnia pandit. [*](152 ) [*]( 25 )
  13. Indigus alterius quotiens uult sumere nummos [*](86 )
  14. pignore deposito. si rus addixerit illi,
  15. cuius poscit opem, reddat sibi credita promptim,