Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- si facilis nullo coitus luctamine praestat. [*](95 )[*]( 21 )
- lenitur per uota deus. si de grege molli
- uotiuus aries domini mactetur ad aram. [*]( 28 )
- insita siluestri quotiens sunt germina trunco.
- carpite post ternos nequaquam poma decembres. [*]( 24 )
- sed summo sacrate deo; quia quintus edendi [*](100 )[*]( 25 )
- iura dabit uobis licitis cum uictibus annus. [*]( 26 )
- auguriis seruire nega atque auspicia orsa [*]( 27 )
- pro ueris audire fuge; rectumque capillum