Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. diuerso sit texta modo filoue biformi. [*](90 )[*]( 20 )
  2. diligit ancillam si quis mercede seorsa.
  3. .. nondum iure dato, quod seruis missio praestat
  4. et data libertas, mortali crimine caret.
  5. [puella] si non iuncta uiro sensum coniunxerit unum,
  6. si facilis nullo coitus luctamine praestat. [*](95 )[*]( 21 )
  7. lenitur per uota deus. si de grege molli
  8. uotiuus aries domini mactetur ad aram. [*]( 28 )
  9. insita siluestri quotiens sunt germina trunco.
  10. carpite post ternos nequaquam poma decembres.
  11. [*]( 24 )
  12. sed summo sacrate deo; quia quintus edendi [*](100 )[*]( 25 )
  13. iura dabit uobis licitis cum uictibus annus. [*]( 26 )
  14. auguriis seruire nega atque auspicia orsa [*]( 27 )
  15. pro ueris audire fuge; rectumque capillum
  16. crispanti rutilare coma. uel carpere barbam.
  17. [*]( 28 )
  18. aut ferro signare cutem, uel stigmata membris [*](105 )
  19. indere corporeis haut umquam mitia membris. [*]( 29 )
  20. filia blandiloquis ne sit te mancipe moechis [*]( 31 )
  21. aut turpi transcripta toro; cantuque medentes [*]( 32 )
  22. euitate uiros; dignaque accersite noxa.