Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. farra serens: uestisque tibi nec discolor ulla
  2. diuerso sit texta modo filoue biformi. [*](90 )[*]( 20 )
  3. diligit ancillam si quis mercede seorsa.
  4. .. nondum iure dato, quod seruis missio praestat
  5. et data libertas, mortali crimine caret.
  6. [puella] si non iuncta uiro sensum coniunxerit unum,
  7. si facilis nullo coitus luctamine praestat. [*](95 )[*]( 21 )
  8. lenitur per uota deus. si de grege molli
  9. uotiuus aries domini mactetur ad aram. [*]( 28 )
  10. insita siluestri quotiens sunt germina trunco.
  11. carpite post ternos nequaquam poma decembres.
  12. [*]( 24 )
  13. sed summo sacrate deo; quia quintus edendi [*](100 )[*]( 25 )
  14. iura dabit uobis licitis cum uictibus annus. [*]( 26 )
  15. auguriis seruire nega atque auspicia orsa [*]( 27 )