Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- exhibet et sordes, quibus est infecta, refutat. [*](81) [*]( 9 )
- at cum triticeas tondet iam messor aristas. [*](59)[*]( 10 )
- uel cum flauentes resecat uindemitor uuas. [*](60 )
- nemo legat totum, ut pars linquatur egenti. [*]( 11 )
- quae suprema fuit. mendum ne dixerit ullus.
- neu furtis seruire uelit nec perdere fratrem [*]( 12 )
- nec super iniustum iurandi inponere iura. [*]( 13 )
- laedere ne libeat quemquam uel rapta tenere. [*](65)
- neue operi pretium demat mercede locati [*]( 14 )