Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. qui longinqua (sibi) pretio frumenta pararent:
  2. ac minimum cunctis Beniaminum non sinit ire,
  3. inualidus durum nequeat ne ferre laborem.
  4. atque ubi iam Phariae peruentum ad moenia terrae est,
  5. submissi petiere solum fratremque salutant,
  6. mirantes celsa sublimem sede sedentem,
  7. nec tamen agnoscunt longo post tempore uisum.
  8. quos ubi perspexit memori cum mente propheta,
  9. increpat et multa proterret uoce pauentes,
  10. flumine uenisse ferens, quae copia frugum
  11. quique uiri pingues teneant moderamine terras.
  12. adlegant nescire dolos seseque fatentur
  13. bis senos quondam fratres genitore sub uno
  14. conspicuam tenuisse domum; his omnibus unum
  15. postremum natu patrios seruare labores,
  16. ast alium celebri iam pridem defore leto.
  17. se diram uitare famem ten-amque Chanannam
  18. [*]( 1299 quicquid Å adsumere AG Jorte absumere, sed uidetur deesse aliquis uersus ad sententiam exprimendamu. Areualus 1300 ut tum reposceret AG corr. Martenius 1302 famisAG 1306 qui Mayor que AG 1307 iacob Å fletu G 1309 sibi Martenius, om. spatio trium uel quattuor litt. uacuo relicto Å nulla lacuna G praetio G 1310 ac) at Martenius benaminum G 1312 fariae AG 1314 sublimem A sublimen G 1316 profeta G 1819 quine G modoramine G 1321 genetore G 1822 his] ex his susp. Arceualus 1324 celibri G celeri Å laeto Å 1325 Bel sed Å channanam G )[*]( XXIII. Cypr. poet. )[*]( 4 )
    50
  19. exosos, tenui damnantem semina fetu,
  20. poscere uenales species licitataque farra.