Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. dumque suis pigrae (mirum!) uix ossibus haerent,
  2. eximias patulo sorbebant ore iuuencas.
  3. somnia iunguntur paribus non dissona causis;
  4. ecce uidet spicas fecundo e germine septem,
  5. atque alias tenues et loquente semine cassas
  6. (horrendum dictu!) Sethum ceu mandere fruges.
  7. id uisum maestus nequaquam mente cohercet.
  8. sed trepidus cunctos, qui callent, adfore iussit
  9. disquirens, clausis quae sit sententia rebus.
  10. atque ubi consultus tacuit Memphiticus augur,
  11. carcere qui dudum laxatus uina praebebat,
  12. eloquitur iuuenis sese pandente Iosepo
  13. amisso rediisse loco sociumque necatum.
  14. mittuntur propere, uatem qui crimine toto
  15. exutum turpi celeres de fornice tollant
  16. informesque genas et crines carcere pastos
  17. tondentes prisca facerent reuirescere forma.
  18. ergo probus dictis consultus talia reddit
  19. atque docet uaccas annorum nuntias esse,