Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. somnia uenturis uiderunt nuntia rebus.
  2. hos cum perspicuo Mathusalamus lumine maestos,
  3. perquirit causas cogitque occulta fateri.
  4. continuo, qui uina dabat consueta tyranno,
  5. eloquitur, quae uisa forent sub nocte sopora:
  6. "Cernebam uiridi frondentem palmite uitem,
  7. dum serpit nexaque suo de uerbere pendet,
  8. pampineos inter Sella tris adfore, fundos,
  9. uuaque nectareo pendebat flaua racemo.
  10. inde calix regis, quo mitia pocula libat,
  11. spumabat tenero, quod pressit dextera. musto.
  12. quem dominus prompta susceptum palma tenebat."
  13. omnia tum iuuenis signanter clausa reuelat.
  14. tris fundos uitam esse dies, quibus ille secutis
  15. amissum rursus relegat repetatque fauorem,
  16. mixturus placido, quae uidit, pocula regi.
  17. "Hoc tantum meritis pro talibus effice, " dicit,
  18. "ut, cum sumpta tibi fuerit fiducia fandi,
  19. dimoueas nostram nullo de crimine poenam.