Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- firmamenta iuuant. neu falsum dicere testis [*]( 2 )
- iniqua cum mente uelis. nec pluribus unum
- additus in coetum certes superare nocentem, [*]( 3 )
- ut tenuem et modicum quaesito ex crimine damnes. [*]( 4 )
- quin potius si forte pecus errare uidebis, [*](.1015)
- cum quo corda tibi non sunt coniuncta, reforma. [*]( 5 )
- et si mole graui iumenta obnoxia sunt,
- erige et alternis conitens subleua palmis. [*]( 7 )
- innocuum ne sterne uirum, nam pectore iusto est. [*]( 8 )
- munera non sumes trepidi pro cura nocentis [*](1020)
- sollicitique rei, quoniam mox lumina caecant
- sermonesque uirum cunctaque examina frangunt. [*]( 10 )
- uberibus glebis bis ternos cultor in annos [*]( 11 )
- immineat uegetus, debet quia septimus esse
- otia lenta ferens, quo pauper quisque capessat [*](1025)
- quae fuerant generata palam. laetusque relinquat
- quae superant mandenda feris, dum saltibus errant. [*]( 14 )
- circite perpetua uolucris dum uoluitur annus,
- diuisos in trina modos sollemnia uobis [*]( 15 )
- septeno seruanda die, quo mollia ius est [*](1030)