Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. ille autem ingenii monitus cordisque secutus
  2. cognatam lustrare parat circum oppida gentem,
  3. quae duro praesente iugo se maesta coquebat.
  4. forte uiae medio Pharia de plebe tuetur
  5. clamosa cum uoce uirum multare gementem [*](135)
  6. Hebraeum quendam, sortemque exosus iniquam. [*]( 12 )
  7. omnia conlustrat nullumque hic adfore cernens,
  8. qui testis conperta loco depromere possit.
  9. [*]( 60 adspicit haec « ... p .... aec (cetera interierunt scissura) A 67 aebraea A quae n q: A 70 cui n cum A 73 qui TC q: A deditur A corr. ic 74 faraonis A 76 quaerulis A facelo A corr n 77 autem K aut A 80 faria A 82 aebraeum quem sortem ...... exosus A corr. p iniquum A corr. i )
    60
  10. calce ferit fusumque ingesta condit harena. [*]( 13 )
  11. inde alios Iudaea uidet de gente minantes [*](140)
  12. expletus uiros ac, dum se sedulus offert
  13. infirmamque iuuat partem pacemque reducit, [*]( 14 )
  14. excipit irato missas de pectore uoces:
  15. "Quid celsa ceruice tumes, ceu principis alti
  16. sceptra regas scriptaeque fremant, te praesule, leges? [*](145)
  17. aut fortasse paras subito me perdere leto,
  18. ut Pharium hesterna iuuenem sub luce necasti?" [*]( 15 )
  19. haec fuerant ut dicta, ducis deportat ad aures
  20. fama loquax, uatemque fugat rex iuuenem ira.