Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. Aegypti de terra tuli durumque laborem.
  2. seruilis quem cura dabat. desistere iussi. [*]( 3 )
  3. me tantum tua corda colant, neque idola pangas [*]( 4 )
  4. ulla tibi fictumque deum subnixus adores;
  5. numina nec credas, quae sunt inlustria caelo [*](815)
  6. sidera, uel quidquam in terris mirere perinde,
  7. uel quod glauca tegunt fluitantis marmora ponti. [*]( 5 )
  8. sum dominus zelans, peccatis criminibus reddens
  9. in patres prolemque dehinc quae quarta creatur; [*](6)
  10. misericors multum, maiora et grandia reddens [*](820)
  11. quae iusti meruere uiri. qui corde sub imo
  12. amplexi mea iussa tenent et mente sequuntur. [*]( 7 )
  13. tu nomen uenerare dei. tu sabbata festa [*]( 8)
  14. cum natis seruisque cole totumque laborem
  15. pone libens, quotiens mundo lux illa recursat. [*](825)
  16. [*]( 11 )
  17. bis ternis dominus fecit quaecumque diebus
  18. u terris caeloque uegent pontoque tumenti: [*]( 10 )
  19. septima perfecto uirtutum fine quieuit;
  20. hinc festus uiget ille dies, hinc semper acerbus,
  21. semper honoratus domino indulgente sacratur. [*](830)