Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- atque ueho, tamquam pinnarum tramite ductos.
- quas pandit uolucrum princeps. dum nubila sulcat. [*]( 5 )
- et nunc, si uestras ueniant mea dicta per aures,
- ut, quae sunt mandata, fiant et consona iustae [*]( 691 deus C 692 roburc A Yi. 694 deest A necat ct p et om. C ijue necatw 695 gener A iothorus A iethorus C percopit.4 996 denoscere A 697 septum AC Iaborem A 698 Imodico C noscitat p <lehoscitat C discitat A 699 numoro turbae 7t prsecatus C 701 laeta A 703 certe C lejjionis A C corr. Mayor 704 hac C pcnsont A psent C 4Uos C 706 Iothorus A Lethorus C reliquid A 707 mensus A 708 fes-. tinaÅ 709 sinamum AC corr. p perduciturj ducitur C 710 uatis AC 712 quae add. p, om. AC 715 ductus A 718 ut-fiantj atque mundata tiant A )[*]( XXIII. Cypr. poot. )[*]( 6 )
- corda haereant legi, plebem uos semper habebo [*](775)
- ditibus insignem rebus cunctisque praeponam
- gentibus, ut toto fortes regnetis in orbe.
- haec omnis nam terra mea est; et quidquid ubique
- . gignitur, id iuri subiectum semper aeterno est. [*]( 6 )
- uos captiuosque regnum. mea ut quod dextera clarum, [*](780)
- et gens sancta mihi, longum quae prorogat aeuum." [*]( 7 )
- ille memor iussi, fuerant quae dicta reuoluit
- principibus plebis populusque insignibus orsis
- credidit et magno submisit corda tonanti.
- facturum sese mandata inlustria dicens. [*](785) [*]( 9 )
- his aliud maius dominus de sedibus altis [*]( 10 )
- instituturus agit uatemque ad munia mittit
- sueta sibi cunctosque iubet liquentibus undis
- eluere infectas sordes uel ueste uel artu. [*](11 )
- abnoctare uiros, ut mente et corpore puris [*](790)
82