Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. et coniuratae ueniunt ad proelia noctes! [*](21 ) [*]( 16 )
  2. hinc procerem mandata dei depromere uirgam
  3. protenta iussere manu Rubrumque tanto
  4. despectare fretum. quod postquam rite peractum est,
  5. auster uentus adest. totis qui flatibus usus [*](535)
  6. per tacitam noctem feruentes ebibit undas
  7. siccauitque fretum, medius ut trames apertus
  8. panderet inlaesum patefacto in aequore cursum,
  9. cum bibulas refugus nudasset pontus harenas.
  10. [*]( 22 )
  11. ergo ubi festinum pelagus discesserat, illos [*](540)
  12. curuata in montis faciem circumstetit unda
  13. accepitque sinu patulo misitque per altum. [*]( 23 )
  14. quod licitum credens Pharao, dum comminus instat, [*]( 25 )
  15. ingreditur calcatque salum; sed tarda repente
  16. plaustra gemunt totoque in terram pectore proni [*](545)
  17. cornipedes genibus nequiquam pondera trudunt.
  18. quae penitus uincto nequibant axe moueri.
  19. illicet exsangues inmensaque compede uincti
  20. festinam temptare fugam rursumque reuerti