Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. munimenta deus, candens cui militat aether [*](530)
  2. et coniuratae ueniunt ad proelia noctes! [*](21 ) [*]( 16 )
  3. hinc procerem mandata dei depromere uirgam
  4. protenta iussere manu Rubrumque tanto
  5. despectare fretum. quod postquam rite peractum est,
  6. auster uentus adest. totis qui flatibus usus [*](535)
  7. per tacitam noctem feruentes ebibit undas
  8. siccauitque fretum, medius ut trames apertus
  9. panderet inlaesum patefacto in aequore cursum,
  10. cum bibulas refugus nudasset pontus harenas.
  11. [*]( 22 )
  12. ergo ubi festinum pelagus discesserat, illos [*](540)
  13. curuata in montis faciem circumstetit unda
  14. accepitque sinu patulo misitque per altum. [*]( 23 )
  15. quod licitum credens Pharao, dum comminus instat, [*]( 25 )
  16. ingreditur calcatque salum; sed tarda repente
  17. plaustra gemunt totoque in terram pectore proni [*](545)
  18. cornipedes genibus nequiquam pondera trudunt.
  19. quae penitus uincto nequibant axe moueri.
  20. illicet exsangues inmensaque compede uincti
  21. festinam temptare fugam rursumque reuerti