Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- ante uolans niuea sulcabat sidera nube [*](470)
- candentemque iubar fuscata per aethera solem
- nocte tegens, claro fulgebat crine cometae. [*]( 2 )
- Pauleum deinde petunt, cui Magdola tellus
- iungitur obuerso confinis Bellisephoni. [*]( 5 )
- hic animum regis dominus formidine priuat, [*](475)
- praetumidos acuens sensus mentemque ferocem;
- ut populum fugitare magis, quem miserat ipse, [*]( 6 )
- diceret atque suas acies in bella moueret
- praecipites. facili credens conamine iungi [*]( 3 )
- posse uiros, quos error agat, quos deuia tardent. [*](480)
- ergo alacris in bella ciet ceu parua phalanges [*]( 7 )
- ferratos agitans currus, quos axe uolante
- trinus miles.agit, uolucrem dum surgit in hastam,
- nunc humilis, nunc uentosas sublimis in auras,
- terroris fraudisque capax, quia uerbere crebro [*](485)
- pulsati sternunt acies, quae comminus obstant,
- \'cornipedes pulsumque rotis feruentibus addunt,
- incita quas uariis adsultibus ungula uersat. [*]( 9 )
- iamque (iter) adcelerans procurua ad litora Rubri