Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. ipsius (a) solio regis, cunctosque deinde
  2. quacumque de stirpe uiros pecudesque ferasque. [*](410)[*]( 30 )
  3. ilicet horrisonas uoces dolor excitat ingens,
  4. omnia tecta fremunt, resonant plangoribus urbes. [*]( 31 )
  5. tum uero incumbunt omnes detrudere plebem,
  6. Iudaeum quae nomen habet, ceu causa malorum [*]( 32 )
  7. illa foret meritis, censusque et cuncta supellex [*](415)
  8. traditur et nullum putatur hinc fore damnum:
  9. innumerique greges pecudum comitantur euntes.
  10. ergo abeunt ducente deo, qui praeuius ibat,
  11. contentisque uehunt umeris commercia uitae.
  12. [*]( 40 ) Iamque quater centum mundus consumpserat annos, [*](420)
  13. atque quater denos pariter, si summa putetur
  14. temporis emensi, quo farris cura parandi
  15. Iacobus Pharias uenit mansurus ad urbes;
  16. [*]( 41 )
  17. his deus expletis tandem miseratus ab alto,
  18. sustulit indomito plebem laudabilis hosti. [*](425)[*]( 14 )
  19. flumina dies primo censetur munere paschae,
  20. sacrataeque deo ducuntur gaudia noctis,
  21. septenique dies, anno redeunte, beati