Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. praecipitur lentam propere dimittere uirgam [*](245)
  2. et laxare manu; quam postquam terra recepit,
  3. spumeus in spiram tractu se colligit anguis [*]( 4 )
  4. terrorem incutiens proceri; quem prendere cauda
  5. iussus in antiquam redigit reuocatque figuram. [*]( 6 )
  6. inde manum sinibus condens candore niuali [*](250) [*]( 7 )
  7. protulit, atque iterum tectam deprompsit: et olli
  8. in speciem leuoluta suam. tum deinde monetur, [*]( 9 )
  9. haec si parua forent, sumptam de flumine lympham
  10. fundere et albentem rubro mutare cruore. [*]( 10 )
  11. nec minus obniti uates tenuemque loquellam [*](255)
  12. dicere, et obstrictam nodis uix promere uocem,
  13. quod cordis secreta uelent; nil denique dignum
  14. esse sibi, quod mens hominum subnixa sequatur.
  15. [*]( 11 )
  16. arguitur nullum, domino nisi dante, politis
  17. sensibus effari, nec longa silentia mutos [*](260)
  18. [*]( 176 dictis A corr. p 178 marg. sm. X A 180 pestem p uastem A 184 diuitae censum A corr. n 188 uatis A 191 faraon A 197 tec- tum vl corr. r 199 limfam A 201 uatis A 202 obstrictum A corr. it 203 uelent p (an lenet ?) ucllint A 205 dextr. X A 206 mutis A corr.p )
    64
  19. rumpere, loquuntur dominus laxaret uincula linguae;
  20. tempora qui reserat surdis, qui lumina caecis,
  21. uidentumque aciem qui pura luce serenat.