Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. et nunc, o domine, quid dicet turba Canopi.
  2. captiuis priuata suis infensaque plebi,
  3. quam cernit nunc esse tuam, nisi te, deus ingens. [*](1235)
  4. nequiquam consueta tibi pietate fauentem
  5. produxisse uiros deserta in sede necandos.
  6. dum uastos inter saltus sua funera ducunt.
  7. sublimis indulge tuis uultumque serenum
  8. exhibe poscenti; nam te quis uiuere moto [*](1240)
  9. in terris caeloque potest ? quem currit ad unum [*]( 13 )
  10. quod moritur uiuitque tibi. tandemque recurrat
  11. ad sensus. uenerande. tuos. quae dona pararis
  12. Abramo quondam, proceri quae deinde Iacobo
  13. Isacique pio. felix quos seruitus ornat, [*](1245)
  14. quod placuere tibi: iuratus per tua, sancte.
  15. robora dum spondes prognatos his fore curae,
  16. rex inuicte, tuae. densandos pube frequenti
  17. innumeraque acie, ceu magni sidera caeli
  18. stellantesque micant mundano in cardine gemmae. [*](1250)
  19. cur promissa labant? cur ditis commoda terrae
  20. nullus habet uatesque insistit sedibus exul.