Heptateuchos
Cyprianus Gallus
Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- additur aetherii signum uenerabile regis,
- lammina conspicui formatum quod tenet auri. [*]( 39 )
- lintea quin etiam niuoso uice textu
- in laxos cohibere sinus atque indere membris [*](1165)[*]( 42 )
- praecipitur partemque obscenam condere carnis. [*]( 43 )
- ne, dum sacra uehunt, denudent turpia uates.
- haec inter totus sacrorum euoluitur ordo: [*]( 10 tyranni. )
- peccatum quae dona leuent. quaeue hostia ferro
- icta cadat sanctamque dei determinat iram. [*](1170)