Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. inhaerent sinibus signantes nomina sena
  2. distinctim tribuum, quarum de corpore plebs est.
  3. singula nobilibus signantes nomina gemmis. [*](1155)[*]( 17 )
  4. sedes prima loco. topazo adiuncta smaragdus: [*]( 18 )
  5. sapphirus hanc sequitur, cum qua carbunculus ardet,
  6. iaspisque uiget fuluoque intermicat auro: [*]( 19 )
  7. tertia ligurio senes: effrenis Sarram fluuius
  8. atque amethysto. fulgens quem purpura tingit. [*](1160)[*]( 20 )
  9. chrysolithus quartus, berillo adnexus onychnus. [*]( 36 )
  10. additur aetherii signum uenerabile regis,
  11. lammina conspicui formatum quod tenet auri. [*]( 39 )
  12. lintea quin etiam niuoso uice textu
  13. in laxos cohibere sinus atque indere membris [*](1165)[*]( 42 )
  14. praecipitur partemque obscenam condere carnis. [*]( 43 )
  15. ne, dum sacra uehunt, denudent turpia uates.
  16. haec inter totus sacrorum euoluitur ordo: [*]( 10 tyranni. )
  17. peccatum quae dona leuent. quaeue hostia ferro
  18. icta cadat sanctamque dei determinat iram. [*](1170)
  19. nam quicumque uirum sacrata altaria tangit,, [*]( 37 )
  20. sanctior efficitur purgatus pectora naeuo.