Heptateuchos

Cyprianus Gallus

Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. mox uictum sacrabo tuum fontesque meantes;
  2. morborumque tuo demam de corpore pestes. [*](26)
  3. nullus inops nati tota de plebe dolebit [*](1075)
  4. paternum non esse sibi nomenque decusque.
  5. longinquos praestabo dies. quis terminus aeui
  6. laxior optatae producat tempora uitae. [*]( 27 )
  7. ante tuas acies tristis formido uolabit, [*]( 28 )
  8. atque uenenato praecurrent uulnere uespae. [*](1080)
  9. ut tua belligeris metuantur signa maniplis,
  10. perque feras gentes facilis uictoria cedat.
  11. [*](29)
  12. quas tamen edomitas faciam decrescere sensim,.
  13. ne uacua sit terra uiris, atque sanctum multo
  14. increscat nimia rabidarum turba ferarum. [*](1085)[*]( 31 )
  15. milite difl\'uso faciam se extendere fines
  16. telluris sedisque tuae, qua marmore rubro.
  17. aestuat oceanus uentosis lubricus undis.
  18. usque Philistinum pelagus terramque carentem
  19. humano cultore, cluens atque agmine multo [*](1090)
  20. qua fluit Euphrates uitreis perlucidus undis. "
  21. [*](1007 amorrus AC 1008 ciBtheus C ceteus A obtimaalC 1009 saeculum A 1012 rue C sua A 1013 dissice AC 1014 tremescunt AC 1019 longeuos A prestabo AC 1020 optate AC 1022 uulnerę C uulnera A uespaej uestrae A 1024 cedat C 1026 atque C quead A 1027 nimiae C rabitarum A 1028 difuso A se C om. A te TC fineis C 1029 qua] quam A marmore : o ex u A 1031.1032 Hsque et Vumano permutatis initialibus litt. (\' 1031 filistinum A 1032 cluens jp diu AC agmine] tegmine A 1033 fluit C finit A eufrates C eufratis A perliquidus A praelucidus C )
    93
  22. [*]( 1 ) Haec ubi detonuit, dominus conscendere collem