Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Scindens ligna periclitabitur in eis, si exciderit ferrum. Item in Exodo: In domo una comedetur, non eicietis de domo carnem foras. Item in psalmo CXXXII: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Item in euangelio secundum Matthaeum: Qui non est mecum aduersus me est, et qui non colligit mecum spargit. Item Paulus apostolus ad Corinthios prima: Obsecro autem uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in uobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. Item in psalmo LXVII: Deus qui habitare facit unanimes in domo.
In euangelio secundum Matthaeum: Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. Item illic: Vos estis sal terrae. si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur? [*]( 2 Len. 19, 32. 6 EccL 10, 9. 7 Ex. 12, 46. 9 Ps. 13, 21. 11 Matth. 12, 30. 13 I Cor. 1,10. 16 Ps. 67, 7. 19 Matth. 10,16. 20 Matth. 5,13. ) [*]( 1 aut] et Lv 2 in leuitico] apud salomonem B, om. WL exsur- gis W personam presbyteri om. B 5 maneat W secedit A 6 ecclesiaste L, ecclesiasten W 7 et 8 item om. B 8 eicitis A 9 CXXXII] CXXII ALB ecce quam] ecce quid LB, ut quid V quam om. LBV iocundum W, uoluptabile est (est om. B) LBV 10 ut habitent LBV item om. LMB 11 aduersum B non mecum colligit WLMB 12 di- spargit WL, sparcitAI item om. MB 13 prima om. AB 14 nostri om. W dicatis] iudicatis L 14 sit B 15 perfecti A, compoBiti LMBv, n po«siti W eadem sententda] eodem consilio V 16 item om. B LXVII] LXVI MB inhabitare WLMB f1 unianimes A 18 cum prudencia simplices W 19 in euangelio om. WLMB 21 infatuatus L )
Paulus apostolus ad Thessalonicenses prima: Non circumuenire in negotio fratrem suum, quia ultor est Deus de his omnibus.
Paulus apostolus ad Thessalonicenses prima: Dies Domini sicut fur in nocte ita adueniet. cum dixerint: pax et securitas, tunc illis subitaneus ueniet interitus. Item in Actibus apostolorum: Nemo potest cognoscere tempus aut tempora quae pater posuit in sua potestate.