Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

SERVOS CVM CREDIDERINT PLVS DOMINIS CARNALIBVS SERVIRE DEBERE.

Paulus ad Ephesios: Serui, obaudite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis uestri sicut Christo, non ad oculum seruientes quasi hominibus placentes, sed quasi serui Christi.

ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.

Paulus apostolus ad Ephesios: Et uos, domini, eadem facite ad eos remittentes minas, scientes quia et uester et ipsorum dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud illum.

VIDVAS PROBATAS QVASQVE HONORANDAS.

Paulus apostolus ad Timotheum prima: Viduas honora, quae uere uiduae sunt. quae autem in deliciis est, uiuens mortua est. Item illic: Adulescentiores autem uiduas deuita. cum enim deliciatae fuerint in Christo, nubere uolunt habentes damnationem, quoniam primam fidem reprobauerunt.

SVORVM ET MAXIME FIDELIVM CVRAM PLVS VNVMQVEMQVE HABERE DEBERE.

Paulus apostolus ad Timotheum prima: Si quis autem suorum et maxime domesticorum non agit curam, fidem denegat et est deterior infideli. Item apud Esaiam: Si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despexeris. [*]( 3 Eph. 6, 5 sq. 8 Eph. 6,9. 13 I Tim. 5, 3. 6 et 11. 20 I Tim. 5,8. 22 Es. 58, 7. ) [*]( 1 plus crediderint M 3 dominis uestris M 4 timore A, metu WLMBv in ] et in WBv 5 homini L quasi hominibus placentes om. A 6 christi] dei Lv 7 item om. AB 9 remittentes minas A, laxantes iracundiam WLMBv uestrum WLM et om. M ipsorum] illorum A 10 in caelis est B exceptio (acceptio W) personarum WLMBv aput illum A, in illo WLMBv 12 quosq; A 13 prima]. II. B honoras Ml 14 uere AW1Mn uerae W2, re uera LB sunt uidnae LBv in deliciis A, delicata WLMBv est uidua Mo ui- uens om. B. uiua L 15 aduliscentiores A, iuniores W LMBv euita W, praeteri LMv 16 delicatae B, indelicatae L, indeliciatae V, in deliciis W, in delicias∗∗∗∗M fuerunt A1 17 damnationem A, iudicium WLMBv quia A probauerunt B 22 negat A infideli deterior A 23 despicies ME, despicias v; cf. test III1 p. 108 )

172

De quibus domesticis in euangelio dictum est: Si patremfamilias dixerunt Beelzebul, quanto magis domesticos eius.

MAIOREM NATV NON TEMERE ACCVSANDVM.

Paulus apostolus ad Timotheum prima: Aduersus maiorem natu accusationem noli recipere.

PECCANTEM PVBLICE OBIVRGANDVM.

Paulus apostolus ad Timotheum prima: Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant.

CVM HAERETICIS NON LOQVENDVM.

Paulus apostolus ad Titum: Haereticum hominem post primam correptionem deuita sciens quoniam peruersus est huiusmodi et peccat et est a semet ipso damnatus. Item Iohannes apostolus: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Item ad Timotheum secunda: Sermo eorum ut cancer serpit.