Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

PARENTIBVS OBSEQVENDVM.

Paulus apostolus ad Ephesios: Filii, obsequentes estote parentibus uestris. hoc enim est iustum. honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi et sis longaeuus super terram.

PATRES QVOQVE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.

Paulus apostolus ad Ephesios: Et uos, patres, nolite ad iracundiam prouocare filios uestros, sed nutrite eos in disciplina et correptione Domini. [*]( 8 I Cor. 3,18 sq. 14 Eph. 6.1-3. 19 Eph. 6, 4. ) [*]( 1 stultam (stultum A) fecit AW, infatuabit B, infatuauit LMv huius mundi] saeculi W 2 in om. W, erasum in L sapientiam L deum] deo B, dnl LM 3 placuit W 4 desiderant] petunt W 6 ipsi B 7 item illic AB, et iterum WLMv; item l.11 8 qui WL se sapientem MB sapientem...1.9 sapiens W s. l. m. 2 9 saeculo] mundo Bv sit] tiat LMB 10 mundi huius B conpraehendes A, adpraehendens W, repraehendens MyB, repraehendamM1, reprehendes Lv 11 astudia eorum A 12 quoniam A uanae sunt A, stulte sunt W, sunt stultae LMBv 14 in epistula (epistulis L) pauli WLMBv \' 16 matrem tuam Mv 17 tibi sit W longeuus sis M 18 circa filios esse WLM 19 paulus a. a. efesios A, item illic W, et iterum B, om. LM; uariantes lectiones id genus posthac non adnotaui et om. B uos om. W LMB patres] parentes M 20 dAAB, vnWLMv iracundia B prouocare A, mittere WLMBv 21 correptionem A, correctione LM )

171

SERVOS CVM CREDIDERINT PLVS DOMINIS CARNALIBVS SERVIRE DEBERE.

Paulus ad Ephesios: Serui, obaudite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis uestri sicut Christo, non ad oculum seruientes quasi hominibus placentes, sed quasi serui Christi.

ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.

Paulus apostolus ad Ephesios: Et uos, domini, eadem facite ad eos remittentes minas, scientes quia et uester et ipsorum dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud illum.

VIDVAS PROBATAS QVASQVE HONORANDAS.

Paulus apostolus ad Timotheum prima: Viduas honora, quae uere uiduae sunt. quae autem in deliciis est, uiuens mortua est. Item illic: Adulescentiores autem uiduas deuita. cum enim deliciatae fuerint in Christo, nubere uolunt habentes damnationem, quoniam primam fidem reprobauerunt.

SVORVM ET MAXIME FIDELIVM CVRAM PLVS VNVMQVEMQVE HABERE DEBERE.

Paulus apostolus ad Timotheum prima: Si quis autem suorum et maxime domesticorum non agit curam, fidem denegat et est deterior infideli. Item apud Esaiam: Si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despexeris. [*]( 3 Eph. 6, 5 sq. 8 Eph. 6,9. 13 I Tim. 5, 3. 6 et 11. 20 I Tim. 5,8. 22 Es. 58, 7. ) [*]( 1 plus crediderint M 3 dominis uestris M 4 timore A, metu WLMBv in ] et in WBv 5 homini L quasi hominibus placentes om. A 6 christi] dei Lv 7 item om. AB 9 remittentes minas A, laxantes iracundiam WLMBv uestrum WLM et om. M ipsorum] illorum A 10 in caelis est B exceptio (acceptio W) personarum WLMBv aput illum A, in illo WLMBv 12 quosq; A 13 prima]. II. B honoras Ml 14 uere AW1Mn uerae W2, re uera LB sunt uidnae LBv in deliciis A, delicata WLMBv est uidua Mo ui- uens om. B. uiua L 15 aduliscentiores A, iuniores W LMBv euita W, praeteri LMv 16 delicatae B, indelicatae L, indeliciatae V, in deliciis W, in delicias∗∗∗∗M fuerunt A1 17 damnationem A, iudicium WLMBv quia A probauerunt B 22 negat A infideli deterior A 23 despicies ME, despicias v; cf. test III1 p. 108 )

172

De quibus domesticis in euangelio dictum est: Si patremfamilias dixerunt Beelzebul, quanto magis domesticos eius.

MAIOREM NATV NON TEMERE ACCVSANDVM.

Paulus apostolus ad Timotheum prima: Aduersus maiorem natu accusationem noli recipere.

PECCANTEM PVBLICE OBIVRGANDVM.

Paulus apostolus ad Timotheum prima: Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant.

CVM HAERETICIS NON LOQVENDVM.

Paulus apostolus ad Titum: Haereticum hominem post primam correptionem deuita sciens quoniam peruersus est huiusmodi et peccat et est a semet ipso damnatus. Item Iohannes apostolus: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Item ad Timotheum secunda: Sermo eorum ut cancer serpit.

INNOCENTEM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.

Iohannes apostolus: Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum et quodcumque petierimus accipiemus ab eo. Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati puro corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Item in psalmo [*]( 1 Matth. 10, 25. 5 I Tim. 5,19 et 20. 11 Tit. 3, 10 sq. 14 I Io. 2, 19. 16 II Tim. 2, 17. 18 I Io. 3, 21. 20 Matth. 5, 8. ) [*]( 2 patrem familiae M belzezul B (beelzebul dixerunt W) 4 timere A, demere W 5 prima om. B aduersum WM 6 maiorem natu] preabiterum W noli recipere A, ne receperis WLMBv 8 ad Timotheum om. WLB prima om. AWLB peccantes LMv 9 argue AW, corripe LMBv ut et LMv timoremA, metum WLMBv 10 conloquendum W 11 titum A, colosenses WLMB 12 primam A, unam WLMBv euita WB, euita L 13 peccat et] peccator M sed or ex corr. iohannis A, item 1.18 15 mansissent LMBv utique otn. L nouiscum utique mansissent M item om. B 17 innocentiam WLMBv 18 non nos WLM reprehendit WLMB 19 accipiamus M 20 ab eo] habeo A item om. B beati] felices LB 21 puro A, mundo WMv, mundi LB item om. MB )

173
XXIII: Quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corde. NLHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEVS PERMISERIT.