Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Paulus apostolus ad Ephesios: Filii, obsequentes estote parentibus uestris. hoc enim est iustum. honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi et sis longaeuus super terram.
Paulus apostolus ad Ephesios: Et uos, patres, nolite ad iracundiam prouocare filios uestros, sed nutrite eos in disciplina et correptione Domini. [*]( 8 I Cor. 3,18 sq. 14 Eph. 6.1-3. 19 Eph. 6, 4. ) [*]( 1 stultam (stultum A) fecit AW, infatuabit B, infatuauit LMv huius mundi] saeculi W 2 in om. W, erasum in L sapientiam L deum] deo B, dnl LM 3 placuit W 4 desiderant] petunt W 6 ipsi B 7 item illic AB, et iterum WLMv; item l.11 8 qui WL se sapientem MB sapientem...1.9 sapiens W s. l. m. 2 9 saeculo] mundo Bv sit] tiat LMB 10 mundi huius B conpraehendes A, adpraehendens W, repraehendens MyB, repraehendamM1, reprehendes Lv 11 astudia eorum A 12 quoniam A uanae sunt A, stulte sunt W, sunt stultae LMBv 14 in epistula (epistulis L) pauli WLMBv \' 16 matrem tuam Mv 17 tibi sit W longeuus sis M 18 circa filios esse WLM 19 paulus a. a. efesios A, item illic W, et iterum B, om. LM; uariantes lectiones id genus posthac non adnotaui et om. B uos om. W LMB patres] parentes M 20 dAAB, vnWLMv iracundia B prouocare A, mittere WLMBv 21 correptionem A, correctione LM )
Paulus ad Ephesios: Serui, obaudite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis uestri sicut Christo, non ad oculum seruientes quasi hominibus placentes, sed quasi serui Christi.
Paulus apostolus ad Ephesios: Et uos, domini, eadem facite ad eos remittentes minas, scientes quia et uester et ipsorum dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud illum.