Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

NON IACTANTER NEC TVMVLTVOSE OPERAJTDVM.

In euangelio secundum Matthaeum: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus qui uidet in absconso reddet tibi. Item illic: Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in uicis et synagogis, ut clarificentur ab hominibus. amen dico uobis, perceperunt mercedem suam.

INEPTE ET SCVSBILITEB NON LOQVENDVM.

Paulus apostolus ad Ephesios: Stultiloquium et scurrilitas quae ad rem non pertinet nec nominetur in nobis.

FIDEM TOTVM PRODESSE, ET TANTVM NOS POSSE QVANTVM CREDIMVS.

In Genesi: Et credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam. Item apud Esaiam: Et si non credideritis, neque intellegetis. Item in euangelio secundum Matthaeum: Modicae fidei, ad quid dubitasti? Item illic: Si habueritis fidem tamquam granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc illuc, et transibit, et nihil inpossibile erit uobis. Item secundum Marcum: Omnia quaecumque oratis et petitis credite quia accipietis , et erunt uobis. Item [*]( 2 Matth. 6, 3. 4 Matth. 6, 2. 9 Eph. 5, 3 sq. 13 Gen. 15, 6. 14 Es. 7, 9. 16 Matth. 14, 31. 16 Matth. 17, 20. 19 Marc. 11, 24. ) [*]( 3 toa om. WB, in A et L add. m. 2 quid ex tna B M. 2 scondito W, absoonso M 4 absconso] abscondito LBv tibi in palam W, tibi palam B illic] de hoc L, de hoc ipso W 5 facies M tuba canere AB, tubicenare W, bucinare Lv, tumultoari M, tumultuare V sicut A, quomodo WLMBv 6 et] et in B ab om. A 7 perciperunt A, con- pensauerunt WLBV, compleuerunt Mv 8 Bcuriliter A IWL eloquendum B non loquendum..1.10 scurilitas W 8.1. m. 2 9 in epistula pauli ad WLMBv 10 quae] quem B pertinent LMH nec] ne LB nominentur LM quidem inLMB" nobis J. 11 in totum v, tantum W, om. B et om. A 13 Et] om. B deputatum W sed de add... 2, reputatum B 14 illi] ei M" ad] in L 15 intellegitis L item om. WLMB 16 modice A ad quid L, ut quid AW, quare MBv, tlf d ἐδίστασας Graec. item illic] et iterum WLM 17 tamquam Ã, sicut B, ut W, quasi LMv 18 illoc Lx, illo Bv transiit A 19 erit] esset A 20 item illic] et iterum M, item rursum LB, item in eodem W )

151
illic: Omnia possibilia credenti. Item apud Abbacuc: Iustus autem ex fide mea uiuit. Item in Daniele Ananias, Azarias, Misahel credentes liberati sunt de flamma.

POSSE EVM STATIM CONSEQVI QVI VERE CREDIDERIT.

In Actibus apostolorum: Ecce aqua: quid est quod me inpediat tingui? tunc dixit Philippus: si credis ex toto corde tao, licet.

FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM IVDICEM EXPERIRI.

Paulus apostolus ad Corinthios prima: Audet quisquam uestrum aduersus alterum negotium habens disceptare apud iniustos et non apud sanctos? nescitis quia sancti mundum iudicabunt? Item illic: Iam quidem in totum delictum in uobis est, quia iudicia habetis inuicem. quare non magis iniuriam sustinetis ? quare non magis fraudem patimini? sed uos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus. aut nescitis quoniam iniusti regnum Dei non consequentur?

SPEM FVTVRORVM ESSE, ET IDEO FIDEM CIRCA EA QVAE PROMISSA SVNT PATIENTEM ESSE DEBERE.

Paulus apostolus ad Romanos: Spe saluati sumus. spes autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid [*]( 1 Marc. 9, 23. 2 Ab. 2,4. 5 Act 8, 36 sq. 10 I Cor. 6,1. 2.7-9. 20 Rom. 8, 24 sq. ) [*]( 1 item om. v abbacum A, ambacum WLM1 2 mea om. B uiue L item om. LM danielo WML3, machabeis ABL1 annanias AWL 3 credentibus B, credentes deo LMv flamma ignis v, flamma ignis ardentis W 5 actis WLM 6 inpediat ALV, impedit Mv, prohibet W, prohibet me B tingni LV, ingni A, baptizari WMBv 7 tno cordeJB licet] dicet A 9 iudicem gentilem B 10 in epistula (...lieJL) pauli ad WLMBv, item l. 20, p. 151 l. 4 audet] habet A 11 aduersos alium A disceptare] iudicari W 12 an nescitis v hunc mundum Mv 13 item illic A, et iterum WLMBv delectum A est nobis (in om.) W 14 cum inuioem MBv, aduersus inuicem L 15 sustinetis A, patemini W, patimini LMBv aut quare v, et quare M fraudem patimini (patemini WA1) AWLB, fraudamini Mv 16 fratribus] frš LB aut] an Wv 17 non consequentur om. W consequuntur L, pos- ridebunt B 18 fidem nostram v 20 saluati ex saluti LM )

152
sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus.

MVLIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.

Paulus apostolus ad Corinthios prima: Mulieres uestrae in ecclesiis taceant. si quae autem quid discere uolunt, domi uiros suos interrogent. Item ad Timotheum: Mulier cum silentio discat in omni subiectione. docere autem mulieri non permittitur neque dominari uiro suo [sed esse in silentio]. Adam enim primus formatus est, deinde Eua: et Adam seductus non est, mulier autem seducta est.

DELICTO ET MERITO NOSTEO FIERI, VT LABOKEMVS NEC DEI OPEM IN OMNIBVS SENTIAMVS.

Apud Osee: Audite sermonem Domini, filii Israel: quia iudicium est Domino aduersus incolas terrae, quod neque misericordia neque ueritas neque agnitio Dei sit super terram: exsecratio et mendacium et caedes et furtum et adulterium diffusum est super terram: sanguinem sanguini supermiscent. idcirco terra lugebit cum uniuersis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum uolatilibus caeli, et deficient pisces maris, ut nemo iudicet, nemo reuincat. Item apud Esaiam prophetam: Numquid non ualet manus Domini ut saluos faciat, aut grauabit aurem ut non exaudiat ? sed peccata uestra inter uos et Deum separant, et propter peccata uestra auertit faciem a uobis ne [*]( 4 I Cor. 14, 34 sq. 6 I Tim 2,11 sq. 13 Os. 4,1 sq. 21 Es. 59, 1 sq. ) [*]( 1 patientiam ezpectamus A WB, expectationem (spectationem M) spe- ramoaLMF 3 mulieres 5 uestrae om. v ecclesiaTFMBr taceat Wl quae] quid W, om. M quid] quae B, om. A discere] dicere A 7 subiectione] Bommissione LB, humilitate V doceri B mulierem 11 8 permitto WLMBv dominari AW, praepositam (...ta L) esse LMBv in uiro W suo om. WLMBv sed esse in silentio otn. AWLMB 9 primo B eaaa d, eu.ua W 10 non est aeductus M 13 domini om..A 14 domino] dni A T,, sed L m. 2 ex domi 15 dei L 8. I. m. 2 sed ezsecratio Wv 16 caedis A 17 et idcirco M 18 agri et M 19 aolatilibus A, uolucribua WLMBv 20 sit qai iadicetB nemo] nemo qui B, neque W prophetam om. WLMB 21 non W 8. I. m. 2 dei WL saluos faciat] вaluet.A; efr. test. II 4 graaaait LMv 23 separant ponit l. 22 post uestra A peccata] delicta 11 uertit B )

153
misereatur. manus enim uestrae inquinatae sunt sanguine et digiti uestri in peccatis: labia autem uestra locuta sunt facinus, et lingua uestra iniustitiam meditatur. nemo loquitur uera, neque est iudicium uerum. fidunt in uanis et locuntur inania, qui parturiunt dolorem et pariunt facinus. Item apud Sophoniam:

Defectione deficiat a facie terrae, dicit Dominus. deficiat homo et pecudes, deficiant uolucres caeli et pisces maris, et auferam iniquos a facie terrae.

NON FAENERANDVM.

In psalmo XIIII: Qui pecuniam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit: qui facit haec non mouebitur in aeternum. Item apud Ezechielem: Homo autem qui erit iustus hominem non opprimet et pignus debitoris reddet et rapinam non rapiet: panem suum esurienti dabit et nudum. operiet et pecuniam suam in usuram non dabit. Item in Deuteronomio: Non faenerabis fratri tuo usuram pecuniae et usuram ciborum.

INIMICOS QVOQVE DILIGENDOS.

In euangelio secundum Lucam: Si diligitis qui uos diligunt, quae est uobis gratia? et peccatores enim diligunt eos qui se diligunt. Item in euangelio secundum Matthaeum: Diligite inimicos uestros et orate pro his qui uos persecuntur, [*]( 6 Soph. 1, 2 sq. 10 Ps. 14, 5. 12 Ez. 18, 7 sq. 16 Deut. 23, 20. 19 Luc. 6, 32. 22 Matth. 5, 44 sq. ) [*]( 1 inquinatae] coinquinate A, plenae M sanguini L, sanguinem B (sang. coinq. sunt A) 3 nemo] nequi A 4 uanum B 5 dolorem] dolum A parient M 6 deficiant B dominus] deus meus B 8 iniquos] inimicos W 10 in om. W XIII] XIIII WL qui om. LB pecunia W suam nun W MBv ad usuram AW, faenori L, faenore M, in foenore Bv 11 facit haec AW, ista fecerit LMBv commouebitur LMv 12 ezechiel M, ezechiamU autem om. WB 13 hominem] homo A, homines B non om. B opprimit M debitori* L 14 rapiet] feciet v et panem Wv 15 usuras WLM 16 ad (in B) usuram WB, usura,,; efr. LXX: ovx ixtoxiels TtP ἀδελϕῳ̄ aov roxov ἀϱγυϱίου xal toxov βϱωμἀτων usura v 19 eos qui W 20 uobiB gratia est M et] om. B, nonne et W enim om. W 21 se digunt W in euangelio secundum A, cata WLMBv 22 his] eis A )

154
ut sitis filii patris uestri qui est in caelis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos.